monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149 > 70a > 14 > 37 > 36 > 136 > 27 > 29 > 10 > 25 > 8 > 15 > 20 > 30 > Matthaeus, 28 > 30 > 4 > 15 > PHILIPPUS XXIV. > vad317.72r > 134 > 30 > . . . > 28 > 39
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXXVIII.De his qui amore pecuniae a fide declinaverunt. <<<     >>> XL.Quomodo ab Antiochenis irrisus sit.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXXIX.Quomodo Iulianus pecunias abstulerit Christianis.

1 Igitur cum Iulianus iret ad Persas, volens in eis ulcisci eo quod sub Constantio Romanorum terminos invasissent, et sciens quoniam in praeliis eveniunt frequenter adversa, et quia plurimis pecuniis indigeret, adinvenit modum ut auferret pecunias Christianorum. Nolentibus ergo sacrificare pecuniam multam imposuit, exigebanturque vere Christiani.
2 Singuli namque eorum secundum sui substantiam offerebant, et imperator ex iniusta collectione iniuste factus idoneus est. Ubi enim non erat, hanc dirigebat legem; ubi erat, utebatur ipse. Tunc ergo pagani Christianos graviter oppresserunt; interdum etiam tormentis corporalibus affligebant eos. Quod imperator audiens, Christianis quippe adeuntibus eum, defendere contemnebat, dicens: Vestrum est ut patientes mala sustineatis; hoc enim est praeceptum vestri Dei. [SOCRATES, lib. III, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 13 et 14 p. 185.]
Cassiodorus HOME

bav823.252 bav824.182 bnf1603.124

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik